Fulgetnius - multiple references and affirms Cyprian

Steven Avery

Administrator
Instrumenta fidei, 65, 0777A
Hoc etiam beatus Apostolus firmat, qui ad discretionem personarum ait: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) . Et fideles dixit coaedificari in habitaculum Dei in Spiritu (Ephes. II, 22) . Ostendens autem unum Deum esse Trinitatem ait, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. II, 33) ! Et paulo post: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula (Ibid., 36) . Beatus vero Ioannes apostolus evidenter ait: Et tres unum sunt (I Ioan. V, 7) ; quod de Patre et Filio et Spiritu sancto dictum, sicut superius cum rationem flagitares ostendimus.
Pro fide Catholica, 65, 0715B
In Epistola Ioannis: Tres sunt in coelo qui testimonium reddunt, Pater, Verbum, et Spiritus: et tres unum sunt (I Ioan. V, 7) . Quid dicam de patriarcha Abraham?
Responsio contra Arianos, 65, 0224B
Beatus enim Ioannes apostolus testatur, dicens: Tres sunt qui testimonium perhibent in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus; et tres unum sunt (I Ioan. V, 7) . Quod etiam beatissimus martyr Cyprianus, in epistola de Unitate Ecclesiae confitetur, dicens: Qui pacem Christi et concordiam rumpit, adversus Christum facit; qui alibi praeter Ecclesiam colligit, Christi Ecclesiam spargit.
Responsio contra Arianos, 65, 0224B
Et iterum: De Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est: Et tres unum sunt.

Fulgentius Ruspensis,
(auctor 462-527)


De Trinitate, 65, 0500D
http://www.mlat.uzh.ch/MLS/xfromcc.php?tabelle=Fulgentius_Ruspensis_cps2&rumpfid=Fulgentius_Ruspensis_cps2, De Trinitate, 4&id=Fulgentius_Ruspensis_cps2, De Trinitate, 4,2&level=99&level9798=&satz=2&hilite_id=Fulgentius_Ruspensis_cps2, De Trinitate, 4,2&string=tres!unum!sunt&binary=&corpus=&target=&lang=0&home=&von=suchergebnis&hide_apparatus=1&inframe=1&jumpto=2#2

Similiter et illud: Tres sunt, inquit, qui testimonium dicunt in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus, et hi tres unum sunt (I Ioan. V, 7) . Audiat Sabellius sumus, audiat tres, et credat esse tres personas, et non sacrilego corde blasphemet, dicendo ipsum sibi esse Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum: tanquam modo quodam seipsum gignat, aut modo quodam a seipso ipse procedat; cum hoc etiam in naturis creatis minime i
nvenire possit, ut aliquid seipsum gignere valeat.
 
Top