Hugh of Flavigny

Steven Avery

Administrator
Hugh of Flavigny (b. 1064)
https://en.wikipedia.org/wiki/Hugh_of_Flavigny
Hugonis abbatis Flaviniacensis, Ekkehardi Uraugiensis Chronica
https://books.google.com/books?id=xDMKldAW3mUC&pg=PA45
mansuetissima serenitas, primum quidem fidem nostram, quam a prelato exortatore nostro Silvestro universali papa et pontifice edocti sumus, intima cordis confessione ad instruendas omnium mentes proferentes, et ita demum misericordia Dei super nos diffusam annunciantes. (0046A) Nosse enim vos volumus, sicut per anteriorem nostram sacram pragmaticam iussionem significavimus, nos a culturis idolorum, simulacris mutis et manufactis, diabolicis compositionibus atque ab omnibus Satanae pompis recessisse, et ad integram christianorum fidem, quae est lux vera et vita perpetua, pervenisse, credentes iuxta id quod nos idem almificus summus pater et doctor noster Silvester instruxit, credere in Deum patrem omnipotentem, factorem celi et terrae, visibilium omnium et invisibilium, et in Iesum Christum filium eius unicum, Dominum nostrum, creata sunt omnia, et in Spiritum sanctum dominum et vivificatorem universae creaturae. Nos Patrem et Filium et Spiritum sanctum confitemur, ita ut in Trinitate perfecta sit plenitudo divinitatis et unitas potestatis. Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus; et tres unum sunt. Tres itaque personae, sed una potestas; nam semper Deus se edidit ex se quod semper erat gignenda ad secula verbum. Et quando eodem solo suae sapientiae verbo universam formavit creaturam, cum eo erat cuncta suo archano componens ministerio. (0046B)
http://www.mlat.uzh.ch/MLS/xfromcc.php?tabelle=Hugo_Flaviniacensis_cps2&rumpfid=Hugo_Flaviniacensis_cps2, Chronicon, 1&id=Hugo_Flaviniacensis_cps2, Chronicon, 1&level=&corpus=2&current_title=
 
Top