Robert Pullen

Steven Avery

Administrator
Robertus Pullus (AD 1080-1150) Robert Pullen - not in Witness
http://en.wikipedia.org/wiki/Robert_Pullus
Sententiae. PL 186, col 0676C
- ROBERTI PULLI SENTENTIARUM LIBER PRIMUS.
- CAPUT III. Tres personae sunt.
Sed si unus est Deus testante Moyse, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 34) ; quomodo est tres, iuxta illud: Tres sunt qui testimonium dant in coelo Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Ergo unum id est. Deus, est hi tres. Horum autem trium singulus est Deus bonus, sapiens; quare non tres dii boni, sapientes, sed unus? Sicut horum trium Abrahae, Isaac et Iacob, quisque singulatim est homo bonus, sapiens. (0676D) Similiter autem tres homines boni sapientes non unus. Unam in Deitate substantiam, docente Domino, Ego et Pater unum sumus (Ioan. X) , confitemur. Quomodo ergo tres personae? aut si tres personae, cur non totidem substantiae, sed tantum una? In creaturis enim unitatem substantiae comitatur identitas personae, diversitatemque personarum, multiplicitas sequitur substantiarum. Petrus ut una est substantia, ita et persona, Petrus Iacobus et Ioannes, sicut sunt tres personae, ita et substantiae.
 
Top