DE HERMA GRAECO LIPSIENSI.
Constat inter viros doctos, duo inprimis codices à Simonide Symensi Lipsiae nuper prolatos esse qui multorum admirationem excitarent, alterum Uranii palimpsestum, alterum Pastoris Hermae qui dicitur. Atque illum quidem, non mediocri artificio ita comparatum ut viros scripturae Graecae in membranis antiquissimis adhibitae totiusque rei palaeographicae paullo imperitiores aliquamdiu falleret, ut primum nobis videre contigit, pro formis litterarum male inter se mixtis ac membranae ratione a libris palimpsestis iisque antiquissimis mirum in modum diversa sine ulla dubitatione falsum esse docuimus. Quae res a nobis, qui omnium soli codices Graecos antiquissimos in iisque palimpsestos qui supersunt longe plerosque ubique terrarum perquisivimus et cum studio tractavimus, aliter ne potuit quidem fieri, neque opinor magnam laudem habet. In Herma vero magnus ille artifex Symensis alio fraudis modo functus est. Huius enim textus quum minorem partem tribus foliis chartaceis saeculi fere decimi quarti ex Atho monte attulisset, maiorem sua manu eodem in monte exscripsisset, utrasque istas pretiosas libri pretiosissimi reliquias Graecas ut venderet atque ad edendum cederet rogatus, consensit quidem, sed praeter tria illa antiqua folia non tradidit, nec emptori nec editori, nisi quae de apographo suo in Atho monte confecto rursus Lipsiae incredibili perfidia transscripserat. Cuius ille rei duas maxime caussas habuit. Quum enim materiem quaerebat novi codicis Hermae palimpsesti fingendi, quem quidem revera brevi post successu pari fere atque audacia in lucem protulit; tum vero praevidendum sibi putabat ne, quae suspicio Rudolpho Anger viro doctissimo suborta erat, Graeca sui codicis e Latinis conversa crederentur. Propterea quicquid suspicionem eiusmodi confirmaturum videbatur libere correxit, locos iam ab antiquis scriptoribus, ut Clemente, ut Origene, ut auctore Doctrinae ad Antiochum, Graece allatos ita retractavit ut suum textum ad vetera fragmenta conformaret, lacunas Graeci textus collato Latino repertas ipsa Latina vertens explevit, alia denique multa mira temeritate mutavit. Quibus de rebus, et ad falsum Uranium et ad Hermam falsatum pertinentibus, imprimis qui factum sit ut Simonidi dudum famoso tantae tamque multiplicis fallaciae locus daretur, quum a nobis mira insolentia lacessitis, tum ab Alexandro Lycurgo, iuvene docto optimaeque spei, celeberrimi herois prole, satis expositum est alibi1). Ipsi qui
1) Cf. Enthüllungen über den Simonides - Dindorfschen Uranios. Zweite zu einem Geschichtsabriss über Simonides, den Hermastext und das Leipzig-Berliner Palimpsest erweiterte, sowie mit Berichten und palaeographischen Erläuterungen
dem falsum illud Simonidis apographum ad editionem principem adhibitum ad hunc usque diem non vidimus, ut nec ipsum falsarium unquam videre contigit; folia ex Atho allata primum ante oculos habuimus medio mense Ianuario, libro duumvirorum doctissimorum R. Anger et G. Dindorf dudum evulgato.
Postquam vero perspectis vario modo hominis versutissimi dolis laudabili cura prospectum est ut eae schedae quas ad vetustum codicem, saeculi fere quarti decimi, in Atho monte ille olim conscripserat, e custodia Berolinensi Lipsiam perferrentur, mutata res est. Iam enim non tam de Simonidis fide quam de auctoritate codicis in Atho monte inventi agebatur. Ante omnia vero, quum editio mense Decembri anni praeteriti vulgata paene tota inutilis reddita esset 2), ipse textus denuo edendus erat. Cuius rei curam ut,
Prof. Tischendorfs und Anderer vermehrte Auflage. Von Alexander Lykurgos. Leipzig, 1856. Uranium et virum cl, Lepsium quod attinet, cf. etiam Literarisches Centralblatt. Herausgegeben von Zarncke. 1856. Nr. 18 et 20.
2) Hoc iudicari velim ad pauca haec exempla textus Simonidei in ed. pr. exhibiti, iuxta posito textu apographi in Atho monte facti. Pauca dixi: quippe enim e numero locorum fere quingentario selecta sunt.
Εd. pr.
Ed. nostra ex apogr.
Ταῦτα σέσωκέ σε, εἰ παραμένεις τού Ταῦτα σέσωκέ σε, ἐὰν ἐμμείτοις· ἔασον ἐκείνας· καὶ πάντας σώζει νῃς, καὶ πάντας σώζει τοὺς τὰ τοὺς τὰ τοιαῦτα ἐργαζομένους. Ὅσοι δὲ τοιαῦτα ἐργαζομένους. Ὅσοι δὲ ἐν ἀκακίᾳ καὶ ἁπλότητι διάγουσι τὸν βίον, ἐν ἀκακίᾳ καὶ ἁπλότητι, οὗτοι οὗτοι κατισχύσουσι πάσης πονηρίας καὶ κατισχύσουσι πάσης πονηρίας, παραμενοῦσιν εἰς ζωὴν αἰώνιον. Μακά- καὶ παραμένουσιν εἰς ζωὴν αἰώ ριοι πάντες οἱ ἐργαζόμενοι τὴν δικαιοσύ- νιον. Μακάριοι πάντες οἱ ἐργα νην· οὗτοι γὰρ μόνοι φθορᾷ οὐχ ὑπόκειν- ζόμενοι τὴν δικαιοσύνην· ἀδι ται. Ἐρεῖς δέ· ἰδοὺ θλίψις ἔρχεται με άφθαρτον ἔχουσιν ἕως αἰῶνος. γάλη σφόδρα· καὶ εἰ δοκεῖ σοι, ἀποστρά- Ἐρεῖς δὲ Μαξίμῳ Ἰδοὺ θλίψις φηθι τῆς ἁμαρτίας καὶ ἐπίστρεψον αὖθις ἔρχεται· ἐάν σοι φανῇ, πάλιν ... πρὸς κύριον πνεύματι ταπεινώσεως· ἐγγὺς ἐγγὺς κύριος τοῖς ἐπιστρεφομέ ὁ κύριος τοῖς ἐπιστρεφομένοις, ὡς γέ- νοις, γέγραπται ἐν τῷ Ελδάδ γραπται ἐν οἷς ἐλάλησε τὸ πνεῦμα κυρίου καὶ Μωδὴδ τοῖς προφητεύσασιν Μωσεῖ δι ̓ Ελδάδ καὶ Μωδάδ τοῖς προ- ἐν τῇ ἐρήμῳ τῷ λαῷ. Cf. infra φητεύσασιν ἐν τῇ ἐρήμῳ τῷ λαῷ. Ed. Vis. II, 3. pr. pag. 9.
Γράψεις δὴ νῦν βιβλία δύω, καὶ δώσεις Γράψεις οὖν δύο βιβλιδάρια, ἓν Κλήμεντι καὶ ἓν Γραπτῇ. Καὶ Κλήμης καὶ πέμψεις ἓν Κλήμεντι καὶ ἓν μὲν πέμψει εἰς τὰς ἔξω πόλεις· ἐκείνῳ Γραπτῇ. Πέμψει οὖν Κλήμης γὰρ ἐπιγέγραπται· Γραπτὴ δὲ νουθετήσει εἰς τὰς ἔξω πόλεις· ἐκείνῳ τὰς χήρας καὶ τοὺς ὀρφανούς. Σὺ δὲ γὰρ ἐπιγέγραπται· Γραπτὴ δὲ ἀναγγελεῖς τοῖς πρεσβυτέροις τῆς ἐκκλη σίας, καὶ ἀναγνώσεις τοῖς λαοῖς μετὰ τῶν προϊσταμένων. Ed. pr. pag. 9 sq.
....
τὰς χήρας καὶ τοὺς ὀρφανούς. Σὺ δὲ ἀναγνώσεις εἰς αὐτὴν τὴν πόλιν μετὰ τῶν πρεσβυτέρων τῶν προϊσταμένων τῆς ἐκκλησίας. Cf. infra Vis. II, 4.
praeter eos quorum est editionem principem resarcire, et ipsi in nos susciperemus quid in caussa fuerit, breviter dicendum est. Quum enim editionem Patrum Apostolicorum, ab Alberto Dressel, viro doctissimo deque sacris litteris bene merito, investigandis Romanarum bibliothecarum thesauris longo ex tempore praeparatam, bibliopolae Lipsiensi aestumatissimo ut typis vulgandam susciperet suadebamus, paucis ante diebus quam princeps Graeca Hermae editio prodibat, eidem fidem dedimus Graecum Hermam nostra opera libro Dresseliano insertum iri. Quam fidem eo libentius servavimus, quoniam quae et in tribus antiquis foliis et in apographo Simonidis scripturam codicis passim non satis assecuti legendi difficultas est, nos versandis antiquis libris Graecis iisque ineditis assuetos) excitavit ut textum viris doctis traderemus quam fidelissime excussum, Hoc enimvero nec per eas textus partes, quas ex ipsis tribus foliis antiquis adhibito insuper Simonidis apographo haurire licebat, factum esse, diligenti collatione instituta locis multis luculenter probatum est.)
βλέπω εδώλιον κείμενον ἐλεφάντινον, βλέπω συμψέλλιον κείμενον καὶ ἐπὶ τοῦ ἑδωλίου προσκεφάλαιον λι- ελεφάντινον, καὶ ἐπὶ τοῦ συμνοῦν, καὶ ἐπάνω ἔκειτο ἐξηπλωμένον λευ- ψελλίου ἔκειτο κερβικάριον λικὸν κάρπασον. Ed. pr. pag. 10. νοῦν, καὶ ἐπάνω λεντίου ἐξηπλωμένον λίνον καρπάσιον. Cf. infra Vis. III, 1.
3) Ut praetereamus codicum Novi et Veteris Testamenti antiquissimorum textus voluminibus novem a nobis editos, in Actis App. apocryphis (1851) et Evangeliis apocryphis (1853) libellos ante ineditos foras dedimus quattuordecim. Accedunt plura quae libro nostro Anecdotorum sacrorum et profanorum (1855) continentur, item quae ad edendas Apocalypses apocryphas praeparavimus, item scholia libri sexagesimi Basilicorum ducentis fere foliis a nobis e difficillimo codice a. 1841. descripta et ab III. C. Gu. Ern. Heimbach a. 1850. publici iuris facta, item alia.
4) Plerique eiusmodi errores editionis principis parum intellecto antiquo scribendi modo orti sunt. Potiores fere hi sunt. Ed. pr. pag. 52, habet άuagrías, ipse codex auαorías: pag. 53, codex dicitur Touάsov habere, sed revera habet étouά5wv (simili modo ɛ saepe in cod. scriptum est): pag. 54. ed. pr. åyakλιώμενος (in appendice: -ωμένως ?) cod. omnino habet ἀγαλλιωμένως extremis litteris compendio expressis: ibidem ed. pr. To vou et e coniectura τὸν νόμον, at in ipso cod. ex τῷ νόμῳ correctum est τὸν νόμον: pag. 56. ed. pr. (καὶ) εὐχαριστεῖ, cod. εὐχαριστῶν: ibidem ed. pr. συνίει (cod. συνne); at ipse cod. ovvnxεy habet: ibidem teste ed. pr. cod. habet ovióvtes, quod per errorem pro avvióvtes typis exscriptum videtur; ipse cod. vero ovv¬ ιέντες tuetur: pag. 59. ed. pr, ἀγροὺς, cod, ἀγρὸν: pag. 60. ed. pr. συνευ δόκησεν, cod. συνηυδόκησεν: pag. 61. ed. pr. τὰς, sed codex σας: ibidem ed. pr. ἐκ (δὲ τῶν, cod. καὶ ἐκ τῶν; pag. 63. ed. pr. ἤκουον αὐτὰς, item σύνιε αὐτὰς, cod. vero ἤκουον αὐτὰ εἰ σύνιε αὐτὰ: pag. 65. ed. pr. ἀποβάλετε, cod. άroßállɛtɛ: pag. 67. ed. pr. šßaλlev, cod. palev: pag. 70. ed. pr. xɛλεύσεις et ex emendatione κελεύσης, cod. omnino κελεύσῃς: ibidem ed. pr. θλίβονται, cod. θλιβήσονται: pag. 71. ed. pr. δοκεῖ et e coniectura δεῖ, ipse vero cod. δεῖ: ed. pr. ἐπεδίδουν, cod. ἐπεδίδοσαν: pag. 75, ed. pr. καρποὺς, eod. xαozov: ibidem ed. pr. nɛoitwσov, cod, nɛoilwoα: pag. 98. ed. pr. дoκίλαι, cod. ποικίλα: pag. 99. ed. pr. τὸν θεὸν, cod. Θεόν: 101. ed. pr. (τὸ) ὄν., sed ipse cod. τὸ ὄν.: pag. 105. ed. pr. δεκάτου(οὗ), sed ipse cod. δεκάτου (ultima syllaba compendio expressa) où: item pag. 107. ed. pr. dwdexátov (tov)
====
Iamvero in percensendo Graeco isto Hermae qui putatur textu, quem, ut maximam certe partem ex falsatis Simonidis schedis habuit, editor princeps summae antiquitati Christianae vindicandum duxit cum eoque multi litteris Christianis gratulati sunt, mox inveni quibus vehementer offenderem. Erant eiusmodi quae mihi suspicionem commoverent, Graeca a Simonide feliciter illa quidem reperta neque ullo modo ab ipso ficta (quid quod ne legendo quidem codici par erat?) non tam altero post Chr. saeculo quam aetate media orta esse, nec eum praebere textum unde vetus interpres Latinus hauserit, sed quo quis deperditum Graecum compensaverit Latina convertens.
Quae animadverteram, pro rei quae mihi videbatur gravitate facere non potui quin cum editore principe viro S. V. communicarem, non praeteriens quid lucis eandem ad quaestionem afferret nova textus Latini recensio ab Alb. Dressel ex cod. Palatino Romano hausta. Ille vero, quo explicaret nesciens, nec ignorans quantopere a falsato Simonidis apographo verum differret, quamquam non negligenda putabat a me primum observata, quorum auctoritatem magnopere augehat locus ex historia fraudis Simonideae Lipsiensis iam notissimus"), tamen meam in sententiam haud concessit: urgebat enim quum alia quaedam ut gaga Mand. X, 1. collato onga apud ῥᾶξαι ῥῆξαι Clementem Alexandrinum") tum eum qui inter textum ex Atho monte ad nos advectum et Graeca Hermae fragmenta a veteribus allata esset egregium consensum. Quibus diligenter perpensis ut meam mutarem sententiam moveri non potui. Quum autem, ut ex ipsa ed, pr, modo exscriptum est, quaestio in universa hac caussa gravissima sit de fontibus fideque fontium textus Graeci a Simonide inventi, nobisque hac de re longe aliter videatur atque editori principi, qui curiosa disertaque explicatione antiquissimam Graecam textus illius originem docere studuit sibique „satis superque“ (pag. XV.) docuisse videtur, dicemus breviter quemadmodum per otium licet alborum mole nunc ipsum obrutis') quibus potissimum argumentis nostra nitatur sententia.
Respicienti ad argumenta, quibus vir doctissimus Anger textum sed ipse cod. Swdɛzárov (ut ante) Tov: ibidem ed. pr. vuv; sed ipse cod. prim. manu correctum habet vuov. legimus est Simil. IX, 24, áðtotáztwę, cuius loco ed. pr. supra pag. 74. ed. pr. τáyμata, sed ipse cod. raɣμα.
uov, e coniectura Inter ea quae primi ά...... habet.
Adde
5) Cf. Enthüllungen über den Simonid, Dind. Uranios. Zweite, vermehrte Aufl. Von Alex. Lykurgos, pag. 5. not. 1. Aegre ferendum est quod hac de re in prolegomenis ed. pr. nihil prorsus relatum est, quamquam a pag. inde XI. usque ad XXIII, quaestio tractatur,, in universa hac caussa gravissima," utrum fragmenta Graeca Lipsiensia „textum contineant principalem, an ex antiqua demum interpretatione latina in sermonem graecum conversa sint more aevi potissimum medii temporibus haud inusitato."
-
6) At in Clemente, quem ad edendum codices pauci nec antiquitate aut bonitate excellentes adhibiti sunt, interpres Hermae Graecus aetate media ipsum á§ar, a librariis cum trita voce na permutatum, facile invenire poterat. Ceterum δάξαι accentus in apographo et foliis codicis saepe contra legem positi sunt optime respondet Latino,,deiiciat," ",adlidat." Apud Suidam est: gášαı àvtì τοῦ καταβαλεῖν· οὕτως Ἀπολλόδωρος. Cf. etiam Steph. Thes. sub ea voce. 7) Prelum exercent editio VII. nostra Novi Testamenti critica et volumen II. Monumentorum sacrorum ineditorum.
archetypum Lipsiensibus fragmentis superesse probavit, non satis caute factum videtur quod magna ab eo vis tributa est iis, quae passim rectius in Graecis quam in Latinis editis leguntur, nec magis quod „magni in ea caussa momenti" dicitur (pag. XXI.) quod novus Graecus textus nonnulla cum solo codice Dresdensi „ante nondum collato" communia habet. Quum enim de „more" quaeratur „aevi potissimum medii temporibus haud inusitato" (pag. XI.) vetera Latina, etsi ipsa e Graecis olim fluxissent, in sermonem Graecum convertendi, quid tandem refert utrum Latinus codex conveniens cum Graeco iam collatus sit nostris temporibus necne? Sed id per se clarissimum est. Cohaeret vero cum eo quod Latinus textus plerumque editus, quem vitiosissimum esse locis plurimis apparet, in aestimanda Graeci textus praestantia pluris fit quam par est. Si enim vel maxime probatum est, Graecum eum de quo agitur textum non posse e vulgato nostro Latino, etiamsi ad bonos nonnullos codices passim corrigatur, petitum esse, tamen parum id ad exemplaria valet vetera Latina, quae homini aetatis mediae praesto fuisse ponendum est. Ad illa tanquam vulgatis multo saniora inquirentem ducere debebant ea ipsa quae ex pluribus codicibus meliora et cum Graecis convenientiora innotuerunt. Inde vero, in ea quae est de fontibus quaestione, commendatio Graeci textus a Latino profecta non modo non augetur aut confirmatur, sed etiam magnopere labefactatur. Haec ut ante omnia dicerem, ea quam ad hanc quaestionem solvendam habet gravitas fecit codicis Palatini ab Alberto Dressel nuperrime demum excussi. Nimirum illo solo plurima eorum quae ad praestantiam Graeci textus prae Latino demonstrandam a cl. Angero prolata sunt, irrita redduntur. Habet enim, ut aliquid certe exemplorum addamus, Vis. II, 4. „per te“ (Graece dia 6ov), non „aperte"; Sim. VIII, 10.,,difficile autem aliquis eorum morietur" (Graece dvoxólos dé tis avτav άnodavettai), non „difficile autem movebuntur"; Mand. VI, 2. „fidelis“ (Graece лiótóταtos), non „felicissimus“: cf. prolegg. ed. pr. pag. XXI. Item Mand. IV, 1. pro vulgatis: „,tu autem semper memor esto domini, omnibus horis, et nunquam peccabis“ Pal. codex habet: „,sed coniugis semper memor tuae carebis (fortasse potius cavebis?) hoc peccatum" (Graece tns dε ons μvnuoveεÚV πάντοτε γυναικὸς οὐδέποτε διαμαρτήσεις). Item Vis. II, 1. pro vulgatis,,Cum vero proficiscerer cum his" (quod ipsum Alb. Dressel recte edendum curavit „Cumis") habet: „Cum apud regionem Cumanorum iter facerem“ (Graece лоQɛvouérov uov eis Kauny. Antea Els Kouas.). Item Vis. IV, 2. pro „praesidia" habet „flagella“ (Graece uάoriyas). Cf. prolegg. ed. pr. pag. XX. Quae autem in his conspicua est Palatini codicis cum Graeco textu nostro cognatio, eam quam volo gravitatem eo magis habet quoniam passim etiam sunt quibus vulgatus Latinus multo propius quam Palatinus ad Graecum accedit: hinc enim, praesertim quum codex Palatinus antiquitatis laude minime praestet, proclive est ad talem concludere codicem aliquot saeculis antiquiorem, qui quae in recentioribus sparsae inveniuntur coniunctas in se auctasque continuerit lectiones Latinas, ab interprete Graeco eiusdem aetatis expressas.
Haec igitur contra probabilitatem argumentationis in ed. pr. collatis inter se Latinis et Graecis propositae dicta sunt. Tamen ne iniquis aestimatoribus iusto plus dixisse videamur, probe scimus posse etiam talem interpretationem Latinam cogitari, quae summa fide Graecum reddat archetypum, unde si quis Graeca interpreti potius quam auctori deberi concludat, nugas agi. Nostra vero caussa longe aliter habet.
ta
Neque vero magis acquiescendum in eo existimo, quod inter excerpta vetera et Graecum textum nostrum insignis inventa est consensio. Quid enim, quaeso, obstat quominus interpretem Graecum medii aevi excerpta vetera bene nosse collectaque habuisse statuamus? Si cui e doctis illorum temporum hominibus in mentem venerit librum Hermae ex summa antiquitate Christiana clarum ad compensandum deperditum archetypum Graece reddere: quid mirum si eum ante circumspexisse inveniamus Graeci libri fragmenta? Hanc in rem quae a cl. Angero (1. 1. pag. XI.) scripta video: „illico res eo conficitur, quod, quum illa scripta sint diu antequam graecae huius libri particulae ex veterum operibus colligi coeptae sunt, men cum his excerptis egregie consentiunt", quid sibi velint non satis assequor. Quid enim tandem ad codicem quarti decimi vel, ut in ed. pr. statuitur, quinti decimi saeculi ut acquiescamus in codicis antiquitate, quam ipse interpres longe superet necesse est recentiores particularum Hermae Graecarum collectiones pertinent, quandoquidem quaeritur an quis medio aevo eiusmodi particulas in veterum operibus servatas ad Latina Graece vertenda adhibere potuerit? Qua aetate nihil frequentius fuisse scimus quam veterum interpretationes colligere indeque catenas aliosque similes libros conficere, eadem aliquem eumque Hermae interpretandi studiosum laboris sui subsidia i. e. Graeca eiusdem Hermae fragmenta ex antiquorum libris collegisse, quem tandem mirum habet?
Sed paullo accuratius dicendum est quae revera consensio inveniatur inter textum nostrum et Graeca veterum excerpta. Est enim eiusmodi ut passim verba ipsa singula, nec exceptis particulis, egregie conveniant, passim vero sat multa differant. Qua de re ita sentiendum nobis videtur, interpretem, qua laudabili esset diligentia, Graeca variis locis excerpta non utique anteposuisse Latino textui a se vertendo, nisi forte illa prorsus ad hunc quadrarent. Ceterum ut in aliis multis ita ab hac parte cl. Angeri argumentatio graviter labefactata est recuperato vero Simonidis apographo: nimirum locos plerosque Graece iam apud veteres inventos temeraria illa Simonidis invasit licentia, unde tantopere pendebat princeps editio. Instar omnium sit locus Visionis II. iam ab Origene in libro de Principiis, tantummodo fragmentis superstite, exscriptus. Ibi Graecus textus Lipsiensis ex vero haustus apographo sic habet: Γράψεις οὖν δύο βιβλιδάρια, καὶ πέμψεις ἓν Κλήμεντι καὶ ἓν Γραπτῇ. πέμψει οὖν Κλήμης εἰς τὰς ἔξω πόλεις· ἐκείνῳ γὰρ ἐπιγέγραπται (corruptum videtur levi litterarum permutatione ex ἐπιτέτραπται)· Γραπτὴ δὲ νουθετήσει (sic fere) τὰς χήρας καὶ τοὺς ὀρφανούς. σὺ δὲ ἀναγνώσεις εἰς αὐτὴν τὴν πόλιν μετὰ τῶν πρεσβυτέρων τῶν προϊ
THROUGH p. LV
PATRES APOST.
d
σταμένων τῆς ἐκκλησίας. Graecis istis mira est cum Latino textu eoque vulgato convenientia, in quo quum nihil prorsus differat praeter unum illud prius „autem“, cuius loco Graece ovv legitur, ex auctoritate Vaticani codicis „ergo" reponendum est. Ab iisdem vero Graecis is qui apud Origenem textus est mirum in modum differt. Ibi est enim: Γράψεις δύο βιβλία, καὶ δώσεις ἓν Κλήμεντι καὶ ἓν Γραπτῇ. καὶ Γραπτὴ μὲν νουθετήσει τὰς χήρας καὶ τοὺς ὀρφα νούς, Κλήμης δὲ πέμψει εἰς τὰς ἔξω πόλεις· σὺ δὲ ἀναγγελεῖς τοῖς πρεσβυτέροις τῆς ἐκκλησίας. An igitur dicamus Origenem scripsisse memoriter? Minime vero: postquam enim de Pastore Hermae, libro a nonnullis despecto, deque ipso quem inde allaturus est loco plura dixit, hunc in modum pergit: ἔστι δὲ ἡ λέξις αὕτη, significans ad verbum se suum exemplar exscripturum. Nihilominus pro archetypo textum nostrum venditantibus certe unum reliquum est effugium: dicere enim licebit Paulo apostolo teste omnia licent sed non omnia iuvant diversas fuisse easque Graecas iam tertio saeculo Pastoris Hermae recensiones. Quod si cui videbitur, equidem vereor ne Origenis recensio immensum quantum praestare iudicetur alteri, etiamsi, quod revera non est, vel maxime cum omnibus conveniat quae in libro incertissimae aetatis, qui inscribitur didaozaλía πρὸς ̓Αντίοχον Δοῦκαν, *) item in homiliis Antiochi qui saeculo septimo vixit, et alibi ex Herma exscripta leguntur,
3
8) Addamus exempla duo textus Graeci ex hac ipsa Doctrina petita, unde multo probabilius fit fragmentis Lipsiensibus interpretationem Latini textus, factam illam quidem adhibitis veterum excerptis, quam ipsius Hermae antiquum textum Graecum contineri. Mand. XII, 4. apud nos sic legitur: Οἱ δὲ ἐπὶ τοῖς χείλε σιν ἔχοντες τὸν κύριον, τὴν δὲ καρδίαν αὐτῶν πεπωρωμένην, καὶ μακρὰν ὄντες ἀπὸ τοῦ θεοῦ, ἐκείνοις αἱ ἐντολαὶ αὗται σκληραί εἰσι καὶ δύσβατοι. Θέσθε οὖν ὑμεῖς, οἱ κενοὶ καὶ ἐλαφροὶ ὄντες ἐν τῇ πίστει, τὸν κύριον ὑμῶν εἰς τὴν καρδίαν, καὶ γνώσεσθε ὅτι etc. Eadem ita praebet Doctrina : Οἱ δὲ ἐπὶ τὰ χείλη! ἔχοντες τὸν κύριον, τὴν δὲ καρδίαν πεπωρωμένην, καὶ μακρὰν ὄντες ἀπὸ τοῦ κυρίου διὰ τὴν ἑαυτῶν ῥαθυμίαν, ἐκείνοις αἱ ἐντολαὶ αὗται σκληραί εἰσιν καὶ δυσκατόρθωτοι. Θέσθε οὖν ὑμεῖς, οἱ ὀλιγόψυχοι καὶ ἐλαφροὶ τῇ πίστει, τὸν κύριον ἀδιαλείπτως εἰς τὰς καρδίας10 ὑμῶν,11 καὶ γνώσεσθε ὅτι etc. Duodecim sunt quae hoc brevi loco ditferunt, in iisque plura non levis momenti. κενοὶ pro ὀλιγόψυχοι et δύσβατοι pro δυσκατόρθωτοι multo magis interpretationem Latinorum produnt quam varietatem eiusdem Graeci textus. Cui enim tandem in mentem venire poterat alterum pro altero scribere? Tum vero ἐπὶ τοῖς χείλεσιν accuratius quam ἐπὶ τὰ χείλη Latinis „in labiis suis respondent. Eadem ratio est verborum εἰς τὴν καρδίαν (Latine in corde) pro εἰς τὰς καρδίας ὑμῶν, ἐλαφροὶ ὄντες ἐν τῇ (,,qui leves estis in fide) pro έλαφροὶ τῇ, τὴν δὲ καρδίαν αὐτῶν (,,cor illo rum) pro τὴν δὲ καρδίαν etc. Neque additamenta illa duo: διὰ τὴν ἑαυτῶν ῥαθυμίαν εἰ ἀδιαλείπτως ad licentiam excerpentis referenda videntur, in Latino vero textu pariter atque in Graeco Lipsiensi desunt. Ceterum Palatinus codex h. 1. deficit, ac possunt facile pauca illa eaque levia quae inter utrumque Graecum textum invito vulgato Latino conveniunt, ex varietate Latina derivari.
Alterum exemplum praebet Mand. V. per totum fere caput secundum. Ex iis quibus alter textus ab altero differt pauca tantum adscribamus. Text. Lips. καὶ ἐκ τοῦ μηδενὸς ἡ γυνὴ ἢ ὁ ἀνὴρ ἐν πικρίᾳ γίνεται ἕνεκεν βιωτικῶν πραγμάτων etc. Doctr. καὶ οὕτως πικραίνεται ἄνθρωπος ἕνεκεν βι. πρ. Text. Lips, ἡ δὲ μακροθυμία μεγάλη ἐστὶ καὶ ἰσχυρὰν δύναμιν ἔχουσα καὶ στι βαρὰ καὶ εὐθυνουμένη ἐν πλατυσμῷ μεγάλῳ, ἱλαρά, ἀγαλλιωμένη, ἀμέ
Sed iam ad gravissima sententiae nostrae argumenta progrediendum est, quae quum ab universa sermonis in Graeco textu adhibiti ratione, tum a singulis quibusdam pendent, quorum caussa non potest non ex Latinis repeti.
Ac de illo quidem, de universo Hermae Graeci sermone, iam R. Anger et G. Dindorf viri doctissimi in prolegomenis editionis principis dixerunt. Quos si audimus, „,sermo est hellenisticus, qualis primis potissimum duobus p. Chr. n. saeculis, paucis tantum intermixtis aevi serioris formis, iisque propter ipsam hanc raritatem librariis potius quam scriptori attribuendis." Quod iudicium maximam certe partem a falsato Simonidis apographo pependisse non obliviscendum est: illud enim in falsando libello inprimis propositum erat Simonidi, adiuto illi quidem doctrina consilioque hominis Latine pariter ac Graece docti, brevi ante detectam fraudem Simonideam vita defuncti, ut quae minus recte vel barbare scripta invenisset, ad meliora revocaret. Nobis vero de incorrupta corporis delicti hoc est codicis barbarie dicendum est: barbariei enim nomen non possum quin teneam. Qua in re non id agimus, ut quaecumque vel in apographo vel in tribus antiquis foliis perperam scripta sunt autem permulta") ipsi tribuamus libri auctori, neglecta socordiae temeritatisque librariorum ratione, quamquam vitiosa vel barbara sat multa sunt, quae videndum est ne nimio studio aut praeiudicata opinione ipsi scriptori abiudicentur. Eorum ex genere, de quorum origine dubitare possis, haec sunt: θυγατέραν, γυναῖκαν, τέσσερα, ἐπ ̓ ὑδάτων, πρεσβύτης pro πρεσβύτις, ὑπένεγκαν (bis), ἐκατάκρινας, ἐπερώτησα, ἀπεδώκασι, ἐρρίπτουν, ᾠκοδομούμενον, οἰκοδομημένον, παραγεγόνει, ἐλάβατε, ἔφεραν, ἐδοκοῦσαν, μὴ διψυχήσεις (Visione IV. cap. 1. bis legitur), μὴ ῥαθυμήσεις, ἐὰν ἔχει, ἐὰν ἀνέβη, ἐὰν θελήσετε, κἂν ἐπιμείνῃ καὶ μὴ μετανοήσει, ὅσοι ἂν ἐργά σονται, ὅσα ἂν ἀκούσονται, ἵνα συντελεῖται, ἵνα γίνονται και για νώσκουσι, ἵνα μετανοήσωσι καὶ ζήσωνται, κατορθώσωνται, ἐκτείνας ἑαυτὸν καὶ προέβαλλε, ἐὰν λαβὼν καὶ ἐπιχέῃς, τὸ θηρίον
---
...
sunt
ριμνος οὖσα, δοξάζουσα . παραμένουσα διὰ παντὸς πραεῖα καὶ ἡσύχιος· αὕτη οὖν ἡ μακροθ. κατοικεῖ μετὰ τῶν τῆς πίστεως ἐχόντων ὁλόκληρον. Ἡ δὲ ὀξυχολία πρῶτον μὲν μωρά ἐστιν ἐλαφρά τε καὶ ἄφρων. Doctr. ἡ δὲ μακροθ. μεγάλη ἐστὶ καὶ ὀχυρά, ἔχουσα τὴν δύναμιν ἰσχυρὰν καὶ καθη μένην ἐν πλατυσμῷ μεγάλῳ· ἱλαρά, ἀγαλλιωμένη καὶ ἀμέριμνος οὖσα δο ξάζει ... παραμένουσα διὰ παντὸς [ἐν] πραότητι καὶ ἡσυχία. Αὕτη οὖν ἡ μακροθ. κατοικεῖ μετὰ τῶν πίστιν ἐχόντων ὁλόκληρος. Ἡ δὲ ὀξυχ. πρῶτ. μὲν μωρία ἐστὶν καὶ ἐλαφρία φρενών. Text. Lips. βλέπε οὖν μήποτε παρενθυμηθῆς τὴν ἐντολὴν ταύτην· ἐὰν γὰρ ταύτης τῆς ἐντολῆς κυριεύσης, καὶ τὰς λοιπὰς ἐντολὰς δυνήσῃ φυλάξαι, ἃς σοι μέλλω εντέλλεσθαι. Doctr. βλέπε οὖν μὴ παραλογήσῃ τὴν ἐντολὴν ταύτην· ἐὰν γὰρ ταύτην φυλάξης, δυνήσῃ καὶ τὰς λοιπὰς τηρῆσαι.
9) Ita pag. 1. αὐτὴν pro αὐτὸν, ἢ pro εἰ, ἀπερρωγὸς pro ἀπερρωγώς, pag. 2. καλεύεται pro βουλεύεται, γῆν ἐρῶντες pro γαυριώντες (?), ὅλον τὸν οἶκον praegresso genitivo pro ὅλου τοῦ οἴκου, ἀστομάχητος πιο ἀστονάχητος etc. Eiusmodi vitia plerumque, sed non ubique constantia enim nec poterat fieri nec apta videbatur in editione nostra correximus, mentione ipsius codicis
nec magis fere apographi
scripturae nusquam neglecta.