vir doctus
Novum Testamentum graece (1865)
edited by Tischendorf
Quae scriptura sit notarum B, tabula XVIII. col. 2. aliquot exemplis docet, ubi videnda sunt el govtso, e Juwv, deywv, sdv, ouv, a Tuan. Alia praebet tabula V. col. 2, ubi B corrector και μη ολον pro η ολον reposuit, εαν pro αν, μοιχαται pro μοι
, , !YOTE, unde pro unte etc. Quae quidem cum aliis ut satis manifesta nec facile cum notis A confundenda sunt, ita sunt etiam quae dubitationem habeant et propius ad antiquissimas notas accedant. Scripsit haud dubie vir doctus, qui eo consilio ad retractandum codicem videtur accessisse, ut antiquae scripturae variis modis consuleret. Hinc nullam paginam maiore studio quam ipsam primam amplexus est, quam etiam apostrophis spiritibus accentibus punctis aliisque signis larga manu exornavit.' A qua liberalitate quantopere iam recesserit folio
!
1 Hanc ad retractationem primi fol. vers. columna prima hi pertinent apostrophi, spiritus, accentus: ελαχίστη ει, οστισ, ποιμανεί, βηθλεεμ’ είπεν, εύρητε, οπωσ, διδε, ο αστηρ ον είδον, προήγεν, εωσ, ου ήν, είδον, 9ησ. αυτων,
7
tertio, tabula V docet. Etiam parcior fuit in iis quae sequuntur, ac praeter Matthaeum paucos tantum evangeliorum locos attigit.
Inter correctiones B et a quodammodo fluctuant quibus siglum Bå in commentario priorum editionum praepositum est. Harum exempla tabula XVIII. col. altera continet, ubi ex foliis 1 et 2 afferuntur υπο pro δια et αυτω ad ανεωχησαν additum, quibus accedit tabula V. col. 4 ouxe super xal ol additum, item aurno col. 1. Haec manum doctam similiter produnt atque quae antiquissimis notis passim festinanter adiecta sunt watu et avw: cf. tab. XVIII, col. 1 sub finem.