Expositio fidei catholicae atque apostolicae contra haeresim Arianam

Steven Avery

Administrator
(PL 56 0582A) CAPITULUM XXXVII. Expositio fidei catholicae atque apostolicae contra haeresim Arianam.

Nos Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum confitemur, ita in Trinitate perfecta, ut et plenitudo sit Divinitatis, et unitas potestatis. Nam tres Deos dicit qui Divinitatem separat Trinitatis. Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, et tres unum sunt in Christo Iesu. Tres itaque personae, sed una potestas. Ergo diversitas plures facit; unitas vero potestatis (0582B) excludit numeri quantitatem: quia unitas numerus non est. Itaque unus Deus, una Fides, unum Baptisma. Si quis vero hanc fidem non habet, catholicus non potest dici, quia catholicam non tenet fidem; alienus est, profanus est, et adversus veritatem rebellis.

Die Constantinische Schenkung (1889)
by Johann Friedrich
https://books.google.com/books?id=RT0tAAAAYAAJ&pg=PA56
 
Top