Fulgentius - multiple refs and affirms Cyprian - Facundus

Steven Avery

Administrator

Instrumenta fidei, 65, 0777A
Hoc etiam beatus Apostolus firmat, qui ad discretionem personarum ait: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) . Et fideles dixit coaedificari in habitaculum Dei in Spiritu (Ephes. II, 22) . Ostendens autem unum Deum esse Trinitatem ait, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. II, 33) ! Et paulo post: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula (Ibid., 36) . Beatus vero Ioannes apostolus evidenter ait: Et tres unum sunt (I Ioan. V, 7) ; quod de Patre et Filio et Spiritu sancto dictum, sicut superius cum rationem flagitares ostendimus.
Pro fide Catholica, 65, 0715B
In Epistola Ioannis: Tres sunt in coelo qui testimonium reddunt, Pater, Verbum, et Spiritus: et tres unum sunt (I Ioan. V, 7) . Quid dicam de patriarcha Abraham?
Responsio contra Arianos, 65, 0224B
Beatus enim Ioannes apostolus testatur, dicens: Tres sunt qui testimonium perhibent in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus; et tres unum sunt (I Ioan. V, 7) . Quod etiam beatissimus martyr Cyprianus, in epistola de Unitate Ecclesiae confitetur, dicens: Qui pacem Christi et concordiam rumpit, adversus Christum facit; qui alibi praeter Ecclesiam colligit, Christi Ecclesiam spargit.
Responsio contra Arianos, 65, 0224B
Et iterum: De Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est: Et tres unum sunt.

Fulgentius Ruspensis,
(auctor 462-527)
De Trinitate, 65, 0500D


http://www.mlat.uzh.ch/MLS/xfromcc.php?tabelle=Fulgentius_Ruspensis_cps2&rumpfid=Fulgentius_Ruspensis_cps2, De Trinitate, 4&id=Fulgentius_Ruspensis_cps2, De Trinitate, 4,2&level=99&level9798=&satz=2&hilite_id=Fulgentius_Ruspensis_cps2, De Trinitate, 4,2&string=tres!unum!sunt&binary=&corpus=&target=&lang=0&home=&von=suchergebnis&hide_apparatus=1&inframe=1&jumpto=2#2

Similiter et illud: Tres sunt, inquit, qui testimonium dicunt in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus, et hi tres unum sunt (I Ioan. V, 7) . Audiat Sabellius sumus, audiat tres, et credat esse tres personas, et non sacrilego corde blasphemet, dicendo ipsum sibi esse Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum: tanquam modo quodam seipsum gignat, aut modo quodam a seipso ipse procedat; cum hoc etiam in naturis creatis minime i
nvenire possit, ut aliquid seipsum gignere valeat.
 
Last edited:

Steven Avery

Administrator
Facundus and Fulgentius are often paired together, with a note on their differing aspects of Cyprian.

Fulgentius was close in time, the more significant scholar, and named the book of Cyprian properly, unlike Facundus.

Grantley barely mentions Fulgentius and Cyprian, nothing in the text, hiding his Cyprian reference in the Latin.

While Grantley, in his style, emphasizes the lesser evidence, Facundus, and even throws in a circular dubious speculation, that Cyprian and Facundus had done the same allegorical interpretation.

More on this planned.
Here Grantley does do a superb job:

Facundus of Hermiane
http://en.wikipedia.org/wiki/Facundus_of_Hermiane

Usually stated to be a contra, Grantley looked at it close and made a fine admission:

Raising the Ghost of Arius - p. 33
https://openaccess.leidenuniv.nl/handle/1887/16486

"It is not entirely clear whether the scriptural text with which Facundus was familiar contained the comma—the fact that he refers specifically to “the apostle John speaking of the Father and the Son and the Holy Spirit” suggests that it probably was"
Did other scholars reference this point?

The first two are from Grantley - footnote 38, p.33

Nam et Iohannes apostolus in epistula (epistola?) sua de Patre et Filio et Spiritu sancto sic dicit:
Tres sunt qui testimonium dicunt in terra, spiritus, aqua, et sanguis, et hi tres unum sunt.

Non ergo ait Iohannes apostolus loquens de Patre et Filio et Spiritu sancto, tres sunt personæ quæ testificantur in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt, sed hoc potius ait: Tres sunt qui testificantur in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt.

This is from Corpus -- url below

Quod tamen Ioannis apostoli testimonium beatus Cyprianus Carthaginiensis antistes et martyr in epistola sive libro quem de Trinitate scripsit, de Patre et Filio et Spiritu sancto dictum intelligit. Ait enim (tom. II) : « Dicit Dominus, Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30) ; et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est, et hi tres unum sunt (I Ioan. V, 7) . »
http://www.mlat.uzh.ch/MLS/xfromcc.php?tabelle=Facundus_Hermianensis_cps2&rumpfid=Facundus_Hermianensis_cps2, Pro defensione trium capitulorum, 1, 3&id=Facundus_Hermianensis_cps2, Pro defensione trium capitulorum, 1, 3&level=&corpus=2&current_title=LIBER PRIMUS.
 
Last edited:

Steven Avery

Administrator
Facundus Notes

The Facundus Latin in one spot is given by Nazaroo: (decent HTML)
http://textualcriticism.scienceontheweb.net/SUPLEM/Burgess1.html
William Wright (Seiler)
https://books.google.com/books?id=m0eNjk-rvR8C&pg=PA631
Burgess
https://books.google.com/books?id=fvZhAAAAcAAJ&pg=PA148

The longer English I have is still "... "
http://books.google.com/books?id=WJ8PAAAAIAAJ&pg=PA713

Joseph Jewett
http://books.google.com/books?id=mssWAQAAIAAJ&pg=PA353

The two or so spots might all be here in p. 7-8
http://books.google.com/books?id=YiWzlKSbjq4C&pg=RA2-PA7

My main new interest is his awkward tripping over masculine and feminine grammar ideas from Facundus.
He is speaking close to gibberish, I think, with allegorical mixed with grammatical. Your thoughts?

I ran into this in searcing for 1700s (and 1800s) scholars with grammar words and came across William Wright quoting Facundus.
 
Last edited:

Steven Avery

Administrator
Facundus
.

Some of this looks quirky


Tres tamen sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, ex quibus unus recte dicitur Dominus Iesus Christus. (0535D) Nam et Ioannes apostolus in Epistola sua de Patre et Filio et Spiritu sancto sic dicit: Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis, et hi tres unum sunt (I Ioan. V, 7) : in spiritu significans Patrem, sicut Dominus mulieri Samaritanae secundum ipsius Ioannis Evangelium loquitur, dicens;

Non ergo ait Ioannes apostolus loquens de Patre et Filio et Spiritu sancto, tres sunt personae quae testificantur in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt. Quid ergo pro Ioanne respondent apostolo? Qui sunt hi tres, qui in terra testificari, et qui unum esse dicuntur? num dii? num patres? (0536B) num filii, aut spiritus sancti? Non utique, sed hi tres, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt, tamenetsi non invenitur unum nomen, quod de omnibus communiter masculino genere praedicetur, sicut communiter de illis personae praedicantur genere feminino. Aut si forsitan ipsi qui de verbo contendunt, in eo quod dixit: Tres sunt qui testificantur in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt, Trinitatem quae unus Deus est, nolunt intelligi, secundum ipsa verba quae posuit pro apostolo Ioanne respondeant. Nunquid hi tres, qui in terra testificari et qui unum esse dicuntur, possunt spiritus, aut aquae, aut sanguines dici? (0536C) Quod tamen Ioannis apostoli testimonium beatus Cyprianus Carthaginiensis antistes et martyr in epistola sive libro quem de Trinitate scripsit, de Patre et Filio et Spiritu sancto dictum intelligit.

Sane tacendum non arbitror quod sint etiam catholici qui, sicut credimus, nescientes hoc ante memorata synodo confirmatum, superflue contra de verbo contendant: quia videtur eis quod dici non debeat unum de Trinitate pro nobis crucifixum, sed potius unam de Trinitate personam. (0534D) Hos ergo tanquam propinquos prius nobis sociare debemus, ut ipsi quoque nobiscum hanc confessionem teneant, in qua non potest, sicut plerisque videtur, Nestorianorum dolus abscondi: ne cum inaniter de verbo contendunt, rei controversiam minus examinate definiant. (0535A) Nam cum Dominum nostrum Iesum Christum sic perhibeant unam esse de Trinitate personam, ut et Dei subsistentiam unam esse non denegent, quae naturarum adunatione, id est divinitatis et humanitatis, existat; eumdem esse dicentes Deum quem hominem, nec aliter Deum, aliter hominem, sed et hoc et illud similiter, id est naturaliter, de verbo contendere mihi videntur. Siquidem hoc etiam suo sermone demonstrant. Si enim dicamus, inquit, unum de Trinitate pro nobis crucifixum, si quis interroget quid unum dicamus, non possumus respondere Deum aut Filium, quia non tres sunt in Trinitate dii vel filii, ex quibus unus crucifixus dicatur: et ideo recte dicimus unam de Trinitate crucifixam esse personam, quoniam tres sunt in Trinitate personae, ex quibus una crucifixa dicatur. (0535B) At haec non generalis est loquendi regula, sed quaedam privata lex, quam sibi sua contentione fecerunt. Nam in tantum necesse non est tres intelligi deos aut filios, si unus de Trinitate crucifixus dicatur; ut ita in Genesi scriberetur: Ecce factus est Adam unus ex nobis (Gen. III, 22) . Quod utique non ex solius persona Patris, neque ex solius Filii, vel Spiritus sancti, dictum accipitur; sed tota ipsa Trinitas, id est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, illic inducitur loqui; ideo pluraliter ex nobis dictum est. Cur igitur non ibi Scriptura dicit, Ecce factus est Adam una persona ex nostris personis, sed potius, Ecce factus est Adam unus ex nobis? Nunquid unus Deus ex nobis, quasi ex tribus? aut unus Pater ex nobis, quasi ex tribus patribus? (0535C) aut unus Filius, vel Spiritus sanctus ex nobis, quasi ex tribus filiis, vel spiritibus sanctis? Quis hoc vel insanus dixit? Nullus autem de Trinitate melius loqui potest, quam ipsa de se locuta est Trinitas. Non ergo sequitur ut, cum dicitur unus de Trinitate Dominus Iesus Christus, unus Deus, aut unus Filius subaudiatur ex tribus diis aut filiis. Tres tamen sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, ex quibus unus recte dicitur Dominus Iesus Christus. (0535D) Nam et Ioannes apostolus in Epistola sua de Patre et Filio et Spiritu sancto sic dicit: Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis, et hi tres unum sunt (I Ioan. V, 7) : in spiritu significans Patrem, sicut Dominus mulieri Samaritanae secundum ipsius Ioannis Evangelium loquitur, dicens;
 
Top